- ACRA
- I.ACRAseu Iapygia, Plin. l. 3. c. 11. alias Iapygium, et Salentinum, M. Graeciae oppid. mediterran. Salentine Ptolemoeo. Capo di Leuca, et Capo di S. Maria hodie dicitur. Leand. Steph. verô Acra Iapygiae urbs est, aliquibus Hydrusa dicta, uripse subdit. Vide Amphipous et Iapygium. Promontor. Acra, alia Steph. in Italia est: in Euboea: in Scythia: in Cypro: ultra Tigrim: supra Antiochiam: apud Daphnen lucum: item in Acarnania (cuius etiam apud Polyb. mentio est) circa Brundusium: in Sicilia, a Syracusanis condita, haec forrc est Acraea Ptolem. Est et Acra, apud Hannonem, Africae Urbs, ad Oceanum Atlanticum: Item vicus Tauricae Chersonesi, ad os Bophori, Plinio et Straboni: Sarmatiae quoque Europeae, apud Ptolem, Acra etiam dicebatur, mons in inferiore civitate Hieruialem olim eminens, et undique declivis.II.ACRAvicus in Maeotide. Strab. l. 11.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.